Home Prior Books Index
←Prev   1 Corinthians 6 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

6:1  audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos
6:2  an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis
6:3  nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia
6:4  saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum
6:5  ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum
6:6  sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles
6:7  iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini
6:8  sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus
6:9  an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri
6:10  neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt
6:11  et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri
6:12  omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate
6:13  esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori
6:14  Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam
6:15  nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit
6:16  an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una
6:17  qui autem adheret Domino unus spiritus est
6:18  fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat
6:19  an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri
6:20  empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro